Charter Document - 05020466

Charter Document - 05020466


Charter Number: 05020466
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Radulphus Galopin de Caprosia dedit et concessit in puram et perpetuam elemosinam abbati et conventui Vallium Sarnaii quoddam arpentum vinee site apud Braouliet quod vocatur arpentum de Molendinis et quandam domum sitam apud Braoulet ut dicitur supra calceyam cum omnibus juribus et pertinentiis dicte domus que arpentum vinee et domus sita sunt in censiva domini de Braoulet ut dicitur retento tamen sibi in eisdem rebus quandiu vixerit tantummodo usufructu In pactum enim deductum fuit coram nobis ipso Radulpho expresse volente et consentiente quod si uxor dicti Radulphi hujus donationem in toto vel in parte ratam non haberet aut per ipsam vel quemlibet alium evincere vel impugnari contingeret donationem predictam in toto vel in parte ipsi abbas et conventus in bonis ipsius Radulphi de conquestu suo moventibus habeant et capiant pleno jure ex causa donacionis pro rata rei evicte eosdem conquestus et heredes suos sive successores ad hoc specialiter obligans et onerans coram nobis Voluit enim et concessit idem Radulphus coram nobis ut predicti abbas et conventus statim postquam decesserit possessionem rerum predictarum et etiam cujusdam arpenti vinee site prope dictam vineam quod fuit Guillelmi de Ponte ac partis cujusdam domus contigue domui predicte ut dicitur in quibus arpento vinee et parte dicte domus habet usumfructum ex donatione sibi facta ab eisdem abbate et conventu sicut confessus est coram nobis libere et sine contraditione aliqua ingredientur Et promisit fide in manu nostra prestita corporali idem Radulphus quod contra premissa vel aliquid ex eis per se vel per alios non veniet in futurum Datum anno Domini M ducentesimo quadragesimo octavo mense decembri