Charter Document - 05020461

Charter Document - 05020461


Charter Number: 05020461
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1248
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s):

Charter:

Ludovicus Dei gratia Francorum rex universis presentes litteras inspecturis salutem Notum facimus quod cum Petrus de Bretegniaco miles vendidit abbati et conventui beate Marie de Sarnay centum solidatas terre quas Guido de Lers a nobis dictus vero Petrus ab ipso Guidone apud Folls tenebat in fedum nos dictam venditionem ad preces et instanciam dictorum Guidonis et Petri volumus et concedimus salvo jure alieno In cujus rei testimonium presentes litteras fecimus sigilli nostri munimine roborari Datum apud Stampas die martis post festum apostolorum Philippi et Jacobi anno Domini MCC quadragesimo octavo