Charter Document - 05020460

Charter Document - 05020460


Charter Number: 05020460
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1248
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Petrus de Bretigniaco miles asseruit quod ipse habebat et possidebat res inferius annotatas moventes de hereditate ipsius videlicet [] Bouchardus vero magister Philippus Ferricus Johannes clericus et Thomas fratres dicti Petri premissa volentes et rata habentes promiserunt fide in manu nostra prestita corporali quod contra premissa perse vel per alios non venient in futurum et quod res predictas eisdem abbati et conventui im perpetuum garentizabunt et liberabunt in manu mortua contra omnes Preterea Petrus de Linais armiger et Aalipdis ejus uxor a quibus dictus Petrus res predictas tenet in feodum primo loco et Guido de Lers secundus dominus dicti feodi premissa omnia et singula voluerunt laudaverunt et acceptaverunt Et promiserunt [] Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo septimo mense martio