Charter Document - 05020459
Charter Number: | 05020459 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1248 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Petrus de Bretigniaco miles salutem in Domino Omnibus notum facio quod ego habebam et jurehereditario possidebam res inferius annotatas videlicet arpentum et dimidium vinee et quoddam pressorium et circiter sexdecim solidos parisienses capitalis census sive minuti census super quibusdam vineis item decimam et pressoragium super viginti octo arpenta vel circiter vinearum que quidem omnia sita sunt in territorio quod vocatur Foes juxta Montem Lethericum Predicta autem omnia et singula videlicet arpentum et dimidium vinee pressorium censum decimam et pressoragium et omne jus dominium tam reale quam personale juridictionem et justitiam que in eisdem omnibus et singulis rebus habebam vel habere aut michi competere poterat quocumque modo sive quacumque ratione tam in proprietate quam in possessione Ysabelli uxore mea presente volente et expresse consentiente vendidi et quittavi ex nunc et im perpetuum viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii pro sexies viginti libris parisiensibus renuncians [] In cujus rei memoriam et testimonium presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC quadragesimo septimo mense martio