Charter Document - 05020455
Charter Number: | 05020455 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noverint universi quod Ermengardis relicta Durandi de Molendinis recognovit se vendidisse Guillelmo de Stoques clerico duo arpenta vinee que ipsa habebat sita apud Sanctum Piatum scilicet unum arpentum situm in dominio capituli Carnotensis pro octo libris carnotensibus et aliud arpentum situm in censiva Raginaldi de Husso militis pro precio sexaginta solidorum [] Quod si contingeret dictas vineas ab aliquo retrahi vel evinci prefata Ermengardis dicto Guillelmo vel ejus heredibus sexaginta solidos nomine pene solvere tenebitur Preterea Poolinus filius dicte Ermengardis et Ysabella uxor ejus dictam venditionem voluerunt coram nobis concesserunt et approbaverunt [] De dicta autem pena ut dictum est reddenda Nicholaus dictus Carum Tempus necnon et dictus Poolinus erga dictum Guillelmum clericum pro dicta Ermengardi constituerunt se fide media fidejussores [] In cujus rei testimonium memoriam et munimen presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Datum anno Domini MCCXL septimo mense novembri