Charter Document - 05020452

Charter Document - 05020452


Charter Number: 05020452
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1247
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Johannes de Scroniis miles cujusdam feodi siti apud Joiacum juxta Sanctum Priscum secondus dominus voluit et concessit quod Gilo presbiter de Briis Parisiensis dyocesis dicti feodi primus dominus poneret in manu mortuadictum feodum in elemosinam vel per emptionem quando voluerit et cui voluerit illud scilicet feodum quod dictus Gilo tenet in manu sua et illud quod tenent alii in dicto feodo a dicto Gilone pro duodecim libris carnotensibus de quibus tenuit se pro pagato ita tamen quod si lis vel contentio per tercium dominum dicti feodi suboriretur quod dictus Johannes tercium dominum tacere faceret et velle et approbare quod factum est a dicto Johanne de predicto feodo quod si non faceret predictus Johannes dicto Giloni dictos denarios redderet et decem libras carnotenses pro dampnis et deperditis et remaneret dictus Gilo in sua possessione feodi sicut prius Dictus vero Johannes de supradictis omnibus firmiter tenendis dedit fidem et quod nichil in dicto feodo de cetero reclamaret Omnia autem supradicta voluit et concessit domina Aalicia uxor dicti Johannis [] Prefati etiam Johannis fratres Ansellus Jocelinus et Raginaldus milites volunt et concedunt quicquid factum est et ordinatum de dicto feodo a prenominato Johanne fratre suo [] Voluerunt etiam et concesserunt jam dicti Johannes et Aalicia uxor sua Ansellus Jocelinus et Raginaldus fratres dicti Johannis quod nos vel ille qui succedet nobis in honere et honore possit excommunicare illum vel illos quocumque loco se transferent qui contra dicti feodi supradictam ordinationem venirent ullomodo et quantum ad omnia premissa firmiter observanda omnes prefate persone supposuerunt se juridicioni nostre sine auctoritate alterius curie sive fori In cujus rei testimonium memoriam et munimen presentibus litteris ad peticionem dictarum personarum sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXL septimo mense novembri