Charter Document - 05020443

Charter Document - 05020443


Charter Number: 05020443
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1245
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Guillelmus de Baleinviler armiger voluit et concessit [] Aalina vero uxor dicti Guillermi coram presbitero de Longojumello ad hoc a nobis specialiter deputato concessionem et venditionem predictaset omnia supradicta voluit laudavit pariter et concessit promittens dicta Aalina fide in manu dicti presbiteri prestita corporali quod contra premissa vel aliquod predictorum ratione dotalicii vel alio modo per se vel per alium non veniet in futurum Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quinto mense septembri