Charter Document - 05020437
Charter Number: | 05020437 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Henricus miseratione divina Carnotensis episcopus salutem in Domino Noveritis quod Archenboudus de Sarqeuse recognovit se vendidisse abbati et conventui Vallium Sarnaii ad tenendum et perpetuo possidendum septem sextaria annui redditus tam hibernagii quam avene que habebat dictus Archenboudus in granchia dictorum monachorum sita apud Urfinum pro precio viginti quinque librarum turonensium Hanc autem venditionem laudaverunt et concesserunt Amalricus dominus de Sarqueuse et Simon frater ejus milites sicut in ipsius Amalrici litteris plenius vidimus contineri de quorumfeodo dicta septem sextaria movebant ut dicebant et dictus Simon promisit coram nobis dictis monachis garantizare dictam venditionem contra omnes Nos autem ad instantiam omnium supradictorum dictam venditionem decime supradicte laudamus et confirmamus dicto monasterio habendam et perpetuo possidendam In cujus rei testimonium presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Datum anno Domini MCCXL quarto mense februario