Charter Document - 05020434
Charter Number: | 05020434 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod in nostra presentia constitutus Johannes dictus Perrier cognominatus Maillebois recognovit se vendidisse Guillelmo dicto de Stoques clerico dimidium arpentum vinee situm in parrochia Sancti Piati apud locum qui dicitur Martale inter vineas defuncti Jordani Chapois et vineas Martini Pijon in censivis capituli Carnotensis et Raginaldi de Basta militis pro precio quadraginta solidorum carnotensium [] Ascelina vero uxor dicti Johannis et Ligiardis uxor Gaufridi de Nealpha et etiam idem Gaufridus dictam venditionem voluerunt coram nobis concesserunt et approbaverunt [] In cujus rei testimonium memoriam et munimen presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Actum anno Domini MCCXL quarto mense decembri