Charter Document - 05020432
Charter Number: | 05020432 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis dominus Guido de Nealpha canonicus Belvacensis salutem in Domino Noverint universi quod Guillelmus dictus Roollon recognovit se dedisse et concessisse fratribus domus Vallium Sarnaii in puram et perpetuam elemosinam per manum portarii ejusdem loci suscipiendum et erogandum quoddam stallum quod habebat in macello fori de Nealpha in censiva domini de Nealpha situm in quo carnes vendi consueverunt cum omnibus juribus et pertinentiis suis ad omnem inde suam faciendam penitus voluntatem promittens [] Nos autem dictam donationem in perpetuum laudavimus et concessimus valituram et de dicto stallo portarium dicti monasterii nomine ipsius monasterii investivimus salvo tamen annuo censu duodecim denariorum domino de Nealpha persolvendo In cujus rei testimonium et munimen ad petitionem predicti Guillelmi presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC quadragesimo quarto mense octobri