Charter Document - 05020430
Charter Number: | 05020430 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis seu audituris Garinus de Bercheriis armiger salutem in Domino Noverint universi quod ego de assensu et voluntate Agnetis uxoris mee tradidi ad censum Petro dicto Sale de Candelis duo sextaria terre semeure mee site apud Petrum Blanchardi a dicto Petro et heredibus suis quiete pacifice et libere imperpetuum de cetero jure hereditario possidenda et habenda pro sex denariis turonensibus sive carnotensibus sive aliis reditibus michi vel mandato meo et heredibus meis quolibet anno annui census ad festum beati Remigii persolvendis Preterea ego Garinus promitto dicto Petro fide media corporali quod ego contra omnes istam tradicionem eidem Petro et ejus heredibus garantizabo et defendam pro predictis sex denariis censualibus sive aliis redibentiis quas ego possim de cetero petere a dicto Petro nec ab heredibus ejusdem ratione terre superius nominate Ut vero omnia premissa et singula rata et firma permaneant ego predicto Petro dicta Agnete uxore mea sciente et consenciente dedi presentes litteras sigilli mei munimine roboratas Istam vero traditionem viderunt et sanxerunt Renoudus sutor Gaufridus Merel Robinus de Boccigniaco armiger Hamo Brito et Laurentia furneria Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo quarto mense aprilis