Charter Document - 05020427
Charter Number: | 05020427 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Johannes dictus Perrier clericus filius defuncti Gileberti dicti Perer recognovit se vendidisse Guillelmo de Stoques clerico unum arpentum vinee situm in parrochia Sancti Piati in censivis capituli Carnotensis et Raginaldi de la Baste militis apud locum qui dicitur Martele pro quatuor libris et dimidia carnotensibus [] Ligardis vero noverca dicti Johannis uxor Gaufridi de Nealpha dictam venditionem coram nobis voluit concessit et approbavit [] In cujus rei testimonium et munimen presentibus litteris sigillum curie Carnotensis duximus apponendum Actum anno Domini M ducentesimo quadragesimo tercio mense februario