Charter Document - 05020419

Charter Document - 05020419


Charter Number: 05020419
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus presentibus et futuris quod ego Radulphus Quignet assensu et voluntate Sibilie uxoris mee et Mabillie matris mee vendidi et concessi et hac presenti carta mea confirmavi Thome clerico fratri meo duodecim solidos parisienses annui redditus quos mihi singulis annis solebat ad festum Omnium Sanctorum persolvere de quadam vinea sita in territorio de Perrousel inter vineam Johannis Furnarii ex una parte et viam regis Francorum ex altera et quicquid in prefatavinea juris habebam tenendum et possidendum dicto Thome et suis heredibus in perpetuum hereditagium Pro hac siquidem vendicione et concessione predicta dictus Thomas dedit michi quatuor libras parisienses pro recognitione et saisina de quibus quatuor libris teneo me presentialiter pro pagato Hanc autem venditionem et concessionem superius notatam ego dictus Radulphus et heredes mei dicto Thome et suis heredibus tactis sacrosanctis contra omnes tenemur garantizare Et si dictus Thomas de dicta vendicione dampnum aliquod incurrat ego dictus Radulphus domum meam sitam in vico de Bisiaco inter domum Rogeri de Gaani et domum Roberti tanatoris eidem Thome assignavi in contraplegium Et ut hoc ratum et stabile in perpetuum permaneat ego dictus Radulphus presentem cartam sigilli mei testimonio confirmavi Anno Domini factum fuit hoc MCCXL tercio mense maio testibus hiis Johanne Basilii Ricardo fabro Ricardo Gilot et pluribus aliis