Charter Document - 05020418

Charter Document - 05020418


Charter Number: 05020418
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1243
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Guido dominus Caprosie notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego pratum quod Raginaldus Galopin contulit in perpetuam elemosinam domui Vallium Sarnaii et fratribus ibidem Deo famulantibus quod situm est in parrochia de Sanlices apud les Coardes in censiva mea pratis jamdicte domus Sarnaii contiguum ob remedium anime mee et patris mei et matris et antecessorum meorum eisdem concessi libere et pacifice in perpetuum possidendum salvo censu meo quem ipsi michi et successoribus meis tenebuntur persolvere sicut prefatus Raginaldus antea persolvebat annis singulis In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras dictis fratribus tradidi sigilli mei munimine roboratas Actum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo tertio mense aprili