Charter Document - 05020412
Charter Number: | 05020412 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1242 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod Herveus de Athiis et Symon frater ejus ac Gila uxor dicti Symonis recognoverunt se vendidisse Guillelmo de Sarneyo et Ausendi ejus uxori et eorum heredibus in perpetuum pro septem libris parisiensinbus quarterium et dimidium vinee excepta quarta parte quam abbacie Vallium Sarnaii in elemosinam dicuntur contulisse et hoc idem confessi sunt coram nobis que vinea sita est apud Atthyes prope vineam que dicitur vinea de Bochart in censiva domini Philipi de Campania militis ad tres denarios et unam pictavinam ut dicitur tantummodo censuales Promiserunt insuper prefati fratres et Gila [] Preterea prefati Guillelmus et Ausendis recognoverunt se dictam vineam abbati et conventui Vallium Sarnaii in elemosinam contulisse retento eisdem Guillelmo et ejus uxori et alteri eorum qui supervixerit in eadem vinea tantummodo usufructu volentes et concedentes quod alter eorum qui supervixerit totius vinee quamdiu vixerit habeat usumfructum et quod post decessum utriusque predicta vinea ad dictos abbatem et conventum libere devolvatur Quod autem audivimus hoc testamur salvo jure alieno Datum anno Domini millesimo ducentesimo quadragesimo secundo mense mayo