Charter Document - 05020410

Charter Document - 05020410


Charter Number: 05020410
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Agreement
Date: 1241
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti amen Proponentibus in jure coram nobis abbate et conventu Vallium Sarnaii contra Guidonem Briardi militem se habere et diu est habuisse tresdecim sextarios bladi annui redditus medietatem frumenti et medietatem ordei in festo sancti Dyonisii super quadam granchia ejusdem militis sita apud Fontanetum et ideo petentibus dictum bladum ab eodem milite sibi reddi dicto milite eosdem abbatem et conventum olim habuisse dictos tresdecim sextarios bladi et ordei super dicta granchia confitente dicente tamen se non debere teneri ad solutionem dicti bladi eo quod dicebat quod antecessores sui habuerunt et perceperunt quondam totam decimam in quibusdam terris inferius expressis ad quandam granchiam ipsorum abbatis et conventus sitam prope Fontanetum que dicitur Lavarville pertinentibus videlicet in tribus arpentis vinee Durandi sitis subtus domum Orientis Chalan in uno arpento vinee site in eodem loco in tribus arpentis terre arabilis sitis in territorio de Limite in quatuor arpentisterre sitis in terra de Minutis Ruppibus in duobus arpentis terre sitis in terra de Quarrello in tribus arpentis terre sitis in terra que dicitur Eichape in octo arpentis terre site in terra de Fossa Martini in tribus arpentis terre sitis in terra praticulorum Durandi in quatuor arpentis terre sitis in terra de Marueria in tribus arpentis terre sitis in terra de Cruce que vulgariter dicitur la Groe et in tribus arpentis terre sitis in terra de Ruppibus quam decimam dictarum terrarum dicebat idem miles se habere jure hereditario Eodem milite insuper asserente super decima dictarum terrarum fuisse quondam contencionem inter defunctum Ferricum patrem dicti Guidonis ex una parte et dictos abbatem et conventum ex altera et ab eisdem abbate et conventu de eadem contencione compromissum fuisse in prefatum Ferricum patrem et per dictum Ferricum pacificatum super hoc fuisse in hunc modum quod dictus Ferricus quittavit eisdem abbati et conventui decimam predictam terrarum superius nominatarum et dicti abbas et conventus vice versa quittaverunt eidem Ferrico et ejus heredibus septem sextarios bladi de tresdecim sextariis antedictis ut dicebat dictus miles prefatis abbate et conventu hec negantibus Lite super premissis coram nobis legitime contestata et postmodum super premissis facta compromissione ab eodem milite ex una parte et a procuratore dictorum abbatis et conventus habente de hoc speciale mandatum ex altera in magistrum Hugonem de Caprosia et dominum Milonem de Corbolio canonicos Parisienses et coram eisdem arbitris testibns ex parte dicti militis productis ad suam intentionem fundandam nec non et postea inter partes convenisse quod omnia acta habita coram dictis arbitris valerent ac si essent acta coram nobis et quod causa in eo statu in quo erat coram eis ad examen nostrum reverteretur attestacionibus per dictos arbitros super predictis receptis publicatis a nobis auditis et intellectis que partes dicere et proponere voluerunt coram nobis die ad sentenciandum assignata procuratore dictorum abbatis et conventus in jure presente et sententiam instanter petente prefato milite per contumaciam absente nos absenciam ipsius Dei presencia replentes consideratis omnibus que nos movere poterant et debebant communicato bonorum virorum consilio omnibus rite peractis per diffinitivam sententiam condempnamus prefatum Guidonem ad reddendum eisdem abbati et conventui annuatim tresdecim sextarios bladi antedictos Actum anno Domini millesimo CC quadragesimo primo mense decembri