Charter Document - 05020396

Charter Document - 05020396


Charter Number: 05020396
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis ego Nicholaus de la Baate armiger notum facio quod Emelina relicta Petri Ramel de Abluis in presentia mea de assensu et voluntate filiorum suorum Guillermi videlicet et Gaufridi et Susanne filie sue vendidit viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarnaii unam petiam terre sitam prope Fossam Germondi conjunctam terre mee ex una parte et terre Petri Gontier ex altera liberam ab omni genere redditus et servitii penitus et quietam pro viginti et octo libris carnotensibus Michael vero Tebert qui tenet feodum de me de quo dicta terra movebat predictam venditionem voluit et concessit et decimam quam in supradicta terra habebat dictis monachis omnino quittavit Nos autem predicti Nicholaus et Michael tam dictam terram quam decimam sicut domini feodales dictis monachis contra omnes bona fide manu cepimus in perpetuum garantire Et quia dictus Michael sigillum non habebat ad petitionem partium et dicti Michaelis presentes litteras sigillo meo confirmavi Actum anno Domini MCC tricesimo nono mense decembri