Charter Document - 05020395
Charter Number: | 05020395 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Johannes de Nantolio miles et dominus de Leviis volo laudo et concedo ut monachi Vallium Sarnaii in perpetuum teneant et possideant libere et quiete sex arpenta nemoris extra muros abbatie ad mensuram pertice viginti duorum pedum longitudinis que dedit eis in elemosinam Guido senior de Leviis marescallus Albigensis et ea tamquam dominus feodi contra omnes teneor garantire Quia pro illis sex arpentis alia sex arpenta ad voluntatem meam michi sunt assignata et quia inter me et ipsos super predicta elemosina et super muro ipsorum multe facte sunt hactenus contentiones tam de muro quam de dicta elemosina omnes querelas et contentiones retrohabitas quitavi eis in perpetuum Pro qua quitatione et supradicta concessione michi dederunt monachi supradicti decem libras parisiensis monete In cujus rei testimonium et munimen hanc presentem paginam scribi volui et sigillo meo roborari Actum anno Domini MCC tricesimo nono mense octobris