Charter Document - 05020387
Charter Number: | 05020387 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Noverint universi quod ego Petrus Luce concessi et tradidi Rogero Iver tenementum illud quod situm est apud Rothomagum prope pontem Secane sicut se proportat inter terram quam tradidi domino Luce presbitero de Sancto Martino et terram de viculo Peissonneriorum a vicoper ante usque ad medietatem rivulli qui est per retro tenendum et possidendum dicto Rogero et suis heredibus bene in pace et hereditarie reddendo inde annuatim michi et meis heredibus quatuor libras redditus monete currentis apud Rothomagum in quatuor terminis videlicet in festo sancti Michaelis viginti solidos et tolidem in Natali Domini et totidem in Pasch a et totidem in festo sancti Johannis Baptiste Licebit etiam de cetero dicto Rogero et suis heredibus omnem suam voluntatem facere de dicto tenemento sicut de suo proprio salvo jure dominico et meo redditu antedicto Ego autem et mei heredes tenemur garantizare dicto Rogero et suis heredibus dictum tenemeutum contra omnes gentes per redditum antedictum Quod ut ratum sit actum fuit hoc anno Domini MCCXXX octavo mense septembri coram Nigasio de Carvilla tunc majore Rothomagi et sigillo meo cum sigillo communie fuit hoc confirmatum Testibus hiis Stephano de Codevrart Freherio de Novo Marcato Richardo de Qevilli et aliis multis