Charter Document - 05020382
Charter Number: | 05020382 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1238 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Robertus decanus de Castroforti salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Galterius de Clues recognovit se vendidisse fratribus domus Vallium Sarnaii arpentum et dimidium prati in duabus peciis divisi siti in valle de Crive in censiva domini Petri de Marliaco militis de quibus peciis una continetur inter pratum dicti Petri militis ex una parte et pratum sancti Victoris Parisiensis ex altera et alia pecia contigua est dicto prato sancti Victoris in alio latere pro quatuordecim libris parisiensibus jam solutis in perpetuum possidendum de qua predicta re venditadictas G[alterius] novem denarios censas annuatim dicto P[etro] militi persolvebat et hanc venditionem promisit dictas G[alterius] fideliter et inviolabiliter observare et contra omnes secandum asas et consetudines Francie garantire Hodierna vero uxor dicti G[alterii] de cujus hereditagio res existit hanc venditionem voluit et concessit et etiam quitavit quicquid in dicta re juris habebat vel habere poterat promittens [] In cujus rei testimonium et munimen presentes litteras sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX octavo mense maio