Charter Document - 05020374
Charter Number: | 05020374 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1237 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Sciant omnes presentes et futuri quod ego Guillelmus de Esquardenvilla miles assensu et voluntate Aelinne uxoris mee et heredum meorum vendidi et concessi abbati et conventui Vallium Sarnaii duos modios et dimidium barillum vini capitalis modiationis quos dicti abbas et conventus michi annuatim in tempore vindemiarum reddebant videlicet unum modium vini de vinea de Prevost sita in territorio de Borsart et unum modium vini de vinea sua de Perrousel et dimidium barillum vini de vinea sua de la Pinenguiere sita in territorio de Croquet dictis abbati et conventui et eorum successoribus absque ulla mei vel heredum meorum reclamatione in perpetuum retinendos pro triginta quatuor libris parisiensibus de quibus me teneo pro pagato Si autem aliquis vel aliqua huic venditioni obviaverit et inde dictos abbatem et conventum vel eorum successores vexaverit ego dictus Guillelmus dictis abbati et conventui et eorum successoribus octo libras parisienses super totum feodum meum a hauberc de Escardenvilla ubicumque sit in contraplegium assignavi ad dampna et deperdita sua si qua inde incurrerunt restauranda Hanc autem venditionem ego dictus Guillelmus et heredes mei dictis abbati et conventui et eorum successoribus contra omnes garantizare tenemur fide mea prestita corporali Ego vero dicta Aelinna mea spontanea voluntate sine coactione aliqua super sacrosancta juravi et fidem tradidi corporalem quod in dictis duobus modiis et dimidio barillo vini ratione dotalicii nec aliqua alia causa per me nec per alium nichil deinceps reclamabo Et ut hec predicta rata et inconcussa in posterum perseverent ego dictus Guillelmus presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Testibus hiis Nicholao decano beate Marie Vernonensis Petro de Roncia milite Rogero Aude Odone Calibert Guillelmo Sirart Osmondo de Tilli et pluribus aliis Actum anno Domini MCCXXXVI mense marcio