Charter Document - 05020363

Charter Document - 05020363


Charter Number: 05020363
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Universis presentem paginam inspecturis Johannes de Alneolo miles salutem in Domino Noverit universitas vestra quod ego Johannes commutavi com monachis Vallium Sarnaii et Raginaldo de Hous milite quandam domum que quondam fuerat Herberti Popin apud Voisiam sitam com porprisia sua metis taxata pro domo quam prius eisdem vendideram que quondam fuerat Gaufridi Crispini Hanc autem domum predictam com porprisia sua concessi eis in perpetuum possidendam ab omni servicio et exactione liberam et immunem michi et heredibus meis omnem justiciam retinens in eadem hoc excepto quod ego et heredes mei nichil juris aut justicie poterimus reclamare in domo predicta sive infra metas tocius porprisie super familiam vel servientes de eorum pane degentes ex quo primum venerint apud Voisiam pro reedificacione domus supradicte donec totam decimam suam quam habent apud Voisiam tam in blado quam in vino collegerint et fructus dicte decime a villa removerint supradicta Et sciendum quod tam dicti monachi quam dictus R[aginaldus] miles mittent ibi ad libitum suum servientem vel hospitem a talia et corveia liberum et immunem excepta justicia quam michi et heredibus meis retineo super eum qui tamen si ibi faceret mercaturam redderet consuetudines ad usum terre illius pertinentes Istam vero commutacionem concesserunt et laudaverunt fratres mei Guillelmus et Theobaldus milites necnon et filii mei Johannes primogenitus assensu et voluntate Jaqueline uxoris sue et Jocelinus miles et Guillelmus de Varennes et Maltidis uxor sua Et dictam domum com porprisia sua ego et filii mei et heredes nostri tenemur per fidem garandire contra omnes monachis et R[aginaldo] supradictis Quod ut ratum et firmum perseveret ego et Johannes primogenitus meus ad peticionem Jocelini filii mei et Guillelmi de Varennes generi mei et Matildis uxoris sue presentes litteras sigillorum nostrorum munimine dedimus roboratas Actum anno Domini MCCXXX quinto mense julio