Charter Document - 05020361

Charter Document - 05020361


Charter Number: 05020361
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Radulphus officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Simon Rebors et Johannes Portegoie quamdam domum suam cum tota porprisia sitam apud Bercheriasles Meingot in feodo domini Hugonis de Melleio militis vendiderunt abbati et conventui Vallium Sernaii pro viginti et sex libris carnotensibus jam solutis prout ipsi venditores confessi sunt coram nobis promittentes [] Richaudis eciam uxor dicti Johannis venditionem istam voluit et concessit et fide media promisit quod contra venditionem hujusmodi non veniret ipsamque fideidationem fecit spontanea voluntate Preterea prenominatus Hugo duodecim denarios annui census quos habebat ut dicebatur in dictis domo et porprisia coram nobis dictis monachis dedit in puram et perpetuam elemosinam et concessit et quicquid juris habebat et habere poterat in domo et porprisia jam notatis volens et concedens quod dicti monachi dictam domum cum dicta porprisia teneant et habeant in manu mortua sine aliqua coactione vendendi sive extra manum suam ponendi sive aliquo alio modo alienandi easdem In cujus garandie contraplegium dictus Hugo quatuor sextarios terre semevre quam habebat ut dicebat prope dictam domum venditam ipsis monachis in nostra presentia assignavit fide de non veniendo contra prestita corporali Promisit etiam idem Hugo sub prefatis fide et contraplegio quod prefatam elemosinationem concedi faceret et laudari a Matheo et Guillermo nepotibus suis filiis Huberti de Meigni quando ad etatem legitimam pervenirent Preterea venditionem elemosinationem et contraplegii assignationem jamdictas voluerunt et laudaverunt coram nobis Juliana uxor dicti Hugonis Hugo miles Guillelmus armiger Guillelmus clericus et Hemericus filii ejusdem Hugonis de Melleio et Juliane jamdicte Odinus Boter et Hubertus de Meigni prenotatus Quod ut ratum permaneat presentes litteras sigilli curie Carnotensis munimine fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo quinto mense junio