Charter Document - 05020357
Charter Number: | 05020357 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Guarantee |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis in Domino salutem Notum facimus quod dominus Andreas de Chevanvile miles recognovit se vendidisse monachis Vallium Sarnaii omne dominium totum censum totam gardam totam decimam totum pressoragium et quicquid juris habebat vel habere poterat in omnibus vineis quas ipsi tenent a dicto Andrea sitis ut dicitur in territorio qui vocatur Luisant Necnon et recognovit se vendidisse dictis monachis omne dominium et quicquid juris babebat vel habere poterat in vinea quam Jerbertus serviens ipsorum monachorum emit ut dicitur ab Azone Galic et Emelina uxore ejus pro quadraginta libris parisiensibus jam solutis prout confessi sunt coram nobis Promisit insuper quod contra venditionem predictam per se vel per alios non veniet in futurum et quod omnia predicta dictis monachis ad usus et consuetudines Francie garantizabit contra omnes Aalipdis vero uxor predicti Andree omne jus quod habebat vel habere poterat in omnibus rebus supradictis ratione dotalitii vel alio modo sub prestite fidei religione memoratis monachis expresse quitavit et promisit fide media quod contra predicta per se vel per alium non veniet in futurum Voluerunt preterea et concesserunt dicti Andreas et ejus uxor sub ejusdem fidei religione quod dicti monachi teneant et possideant im perpetuum omnia superius nominata in manu mortua sine aliqua coactione vendendi sive extra manum suam ponendi sive alio quocumque modo alienandi Et quia dominus Andreas habebat quamdam filiam ut dicitur quam susceperat a prima uxore sua que filia vocatur Johanna quam habuerat antequam contraheret cum dicta Aalipde promisit fide media se facturum et procuraturum quod omnia predicta laudabit et concedet quando veniet ad etatem legitimam Et tam de hoc faciendo quam de expensis dampnis et deperditis si que incurrerent aliqua occasione obligavit eisdem monachis de consensu dicte Aalipdis quinquaginta solidos parisienses annui redditus quos dicti Andreas et Aalipdis ejus uxor percipiunt ut dicitur in festo sancti Remigii in territorio de Luisant et eos ibidem assignavit dicta Aalypdi fidem corporalem prestante de dicto assignamento observando volens et concedens dictus Andreas quod dicti monachi haberent et perciperent dictos quinquaginta solidos annui redditus donec de dictis expensis dampnis et deperditis eisdem esset plenarie satisfactum Dominus autem Balduinus de Villagrinosa miles asseruit coram nobis quod erat dominus feodi de omnibus supradictis et voluit laudavit similiter et concessit venditionem predictam prout superius est expressum et promisit fide media quod contra per se vel per alios non veniret in futurum et quantum ad se promisit se garantizaturum quocienscumque necesse fuerit Ad hec Philippus miles frater dicti Andree Guillelmus de Mesnilio Thomas Malingre et Johannes Bonet voluerunt laudaverunt pariter et concesserunt omnia que superius sunt expressa et promiserunt fide media quod contra per se vel per alios non venirent in futurum et se de predictis tenendis et firmiter observandis plegios et garantizatores constituerunt quilibet in solidum et per fidem Quod ut ratum et firmum permaneat presentes litteras sigillo curie Parisiensis duximus roborandas Actum anno Domini MCC tricesimo quinto mense aprilis