Charter Document - 05020354

Charter Document - 05020354


Charter Number: 05020354
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Robertus officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Gilotus Pilatre et Hodeardis ejus uxor quamdam terram quam habebant ut dicebant sitam in territorio de Bercheriisles Meingot moventem ex parte dicte mulieris tres sextarios ut dicebant seminis continentem vendiderunt monachis Vallium Serneii pro triginta et quatuor libris carnotensibus de quibus coram nobis se tenuerunt pro pagatis et fide media promiserunt [] Hanc autem venditionem voluit et concessit coram nobis Hubertus de Bercheriis de cujus feodo movet ut dicitur terra superius memorata et fide media promisit quod contra eandem venditionem per se vel per alium non veniret immo dictam terram venditam dictis monachis ad usus et consuetudines patrie tamquam dominus feodi garandiret In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem dictorum Giloti Hodeardis et Huberti sigilli curie Carnotensis munimino fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX quarto mense februario