Charter Document - 05020353

Charter Document - 05020353


Charter Number: 05020353
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1235
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s):

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis magister Robertus officialis curie Carnotensis salutem in Domino Noveritis quod Gaufridus Pilatre vendidit ad usus et consuetudines patrie abbati et conventui Vallium Sernaii pro viginti et quatuor libris carnotensibus de quibus coram nobis se tenuit pro pagato totam decimam quarumdam terrarum undecim sextarios seminis continentium quas idem Gaufridus habebat ut dicebat sitas in territorio de Bercheriisles Meingot in feodo Huberti de Bercheriis et fide in manu nostra prestita corporali promisit [] Hanc autem venditionem voluerunt et concesserunt coram nobis Ermengiardis uxor dicti Gaufridi spontanea voluntate et Gilotus et Theobaldus filii eorumdem Gaufridi et Ermengiardis fide media promittentes [] Preterea dictus Hubertus venditionem istam voluit et concessit coram nobis fidem de non veniendo contra eamdem venditionem prestans in manu nostra corporalem et tam dictus Hubertus quam Gilo prenotatus dictam decimam manuceperunt fide media tanquam domini feodi garandire abbati et conventui memoratis Ista autem venditio facta fuit salvo jure parrochiali et ecclesie Carnotensis In cujus rei testimonium presentes litteras ad petitionem omnium predictorum sigilli curie Carnotensis munimine fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo quarto mense februario