Charter Document - 05020350

Charter Document - 05020350


Charter Number: 05020350
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Guarantee
Date: 1234
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Thomas dominus Brueriarum notum facio universis quod ego de assensu Agnetis uxoris mee dedi dilectis meis monachis Vallium Sarnaii duo prata unum quod vocatur pratum Johannis aliud quod vocatur pratum de la Trameriole et pressoragium vinee de Buhot et pressoragium vinee de rivo de Hervi et pressoragium vinee de Villers que fuit Renardi de Sarmeses possidenda jure perpetuo pacifice et quiete libera ab omnibus rebus pro excambio domus que fuit Mathei Pailevilain et duorum talamorum qui sunt contigui eidem domui et quatuor solidorum censualium quos habebant in domo Roberti de Sancto Mauricio in festo sancti Remigii et triginta denariorum censualium quos habebant in domo Geberti de Corboliis et trium solidorum censualium quos habebant in medietate domus Petri Brione Preterea dedi de assensu dicte Agnetis uxoris mee dictis monachis terram que sita est juxta clausum eorumdem monachorum apud Bruerias pacifice et quiete et liberam ab omni redditu et exactione jure perpetuo possidendam pro excambio unius modii bladi quod dicti monachi habebant in molendino de La Faleise Supradicta excambia ego Thomas predictus teneor liberare et garantire Et ut hec firma et stabilia in perpetuum habeantur presentem cartam sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCC tricesimo quarto