Charter Document - 05020346
Charter Number: | 05020346 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
G[alterius] divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Renoudus de Bercheriis Mangoti clericus Gaufridus de Furnellis ipsius avunculus et Menendis uxor ejus atque Egidius dictus Major et Odelina uxor ejus pignori obligarunt pro viginti et quatuor libris carnotensibus ecclesie Vallium Sarnaii totam decimam suam quam habent apud Bercherias Mangoti a predicta ecclesia annuatim quamdiu pignus duraverit percipiendam pacifice et habendam de marcio in marcium ad petitionem partis que primo pecierit redimendam sub eadem fide promittentes quod inpignorationem predictam prefate ecclesie garantizabunt bona fide Guillelmus vero Foart miles de cujus feodo predicta decima movet ut dicitur pignus istud coram nobis laudavit fide prestita et concessit promittens sub eadem fide quod eam ecclesie garantizabit predicte et quod ipsum pignus ab uxore sua ad quam predicte decime feodum dicitur pertinere concedi faciet et laudari Nos igitur impignorationem approbantes eandem presentes litteras in hujus rei testimonium et munimen sigilli nostri impressione fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo tercio mense marcio