Charter Document - 05020345
Charter Number: | 05020345 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Pledge |
Date: | 1234 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis G[alterius] divina permissione Carnotensis ecclesie minister humilis salutem in Domino Noveritis quod Guido de Cella pignori obligavit ecclesie Vallium Sarnaii pro decem libris parisiensibus totam decimam quam habebat apud Alodium juxta Sanctum Araulphum annuatim quamdiu pignus duraverit pacifice percipiendam ad petitionem partis que primo petierit redimendam Hanc autem impignorationem Aalis dicti Guidonis uxor non coacta set spontanea quoniam de ejus maritagio movebat dicta decima laudavit et concessit fide prestita corporali Nos autem predictam impignorationem approbantes presentes litteras sigilli nostri impressione fecimus roborari Actum anno Domini MCC tricesimo tercio mense februario