Charter Document - 05020344

Charter Document - 05020344


Charter Number: 05020344
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Bucardus de Bavencuria armiger notum facio universis presentes litteras inspecturis [quod concedo et hac presenti c]arta confirmo ut monachi Vallium Sarnaii omnes terras vineas [] in feodo meo habeant in perpetuum pacifice et quiete et vo[luntatem suam ubicumque facia]nt et tradant eas cui voluerint excolendas sine contradictione vel [retentione mei vel heredum] meorum ita quod ego vel heredes mei nichil in predictis poterimus [reclamare preter duodecim] solidos parisienses qui solventur michi et heredibus meis a dictis monachis [annis singu]lis in festo sancti Remigii Hec omnia Gersendis mater mea voluit et concessit [et quod contra] nunquam veniret per se vel per alium ratione dotalicii vel alia quacumque occasione fidem prestitit corporalem Ego vero Guillelmus de Roscio miles de cujus feodo movent dicte terre [hec] omnia supradicta volui et concessi pro me et heredibus meis salvo jure alieno In cujus rei testimonium et perpetuam firmitatem ego Bucardus et ego Guillelmus predicti presentem [cartam] sigillis nostris fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX tertio