Charter Document - 05020342

Charter Document - 05020342


Charter Number: 05020342
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Sale
Date: 1233
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Universis presentes litteras inspecturis magister Robertus officialis curie Carnotensis [salutem in Domino Notum facimus quod Philippus Odon miles] vendidit monachis de Vallibus Sarneii quamdam peciam terre [] juxta terram ipsorum monachorum in censiva Guillelmi Foart pro quadraginta solidis [] manu nostra corporalem quod contra venditionem [] Memoratus autem Philippus assignavit [] dita quamdam peciam terre que vocatur Campus de Chesnot Istam siquidem venditionem laudavit voluit [] Guillelmus Foart miles in cujus censiva dicta terra dicitur esse sita et eamdem terram dictis monachis tanquam dominus censive [] manucepit In cujus rei testimonium ad requisitionem omnium predictorum sigillum curie Carnotensis presentibus litteris duximus apponendum Actum anno Domini MCCXXX tercio mense decembri