Charter Document - 05020335
Charter Number: | 05020335 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Guillelmus divina permissione Parisiensis ecclesie minister indignus salutem in Domino Notum facimus quod admodiationem quam fecerunt monachis Vallium Sarnaii prior et conventus Longi Pontis de decimis terrarum quas dicti monachi possidebant apud granchiam de Monte Falconis in decimatione prioratus de Orceio sicut in eorum litteris vidimus contineri ratam habemus et auctoritate diocesana confirmamus Actum anno Domini MCCXXX secundo