Charter Document - 05020334
Charter Number: | 05020334 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis frater D[] humilis prior ecclesie Longi Pontis totusque ejusdem loci conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos de communi assensu nostro admodiavimus in perpetuum religiosis viris monachis Vallium Sarnaii decimas omnium terrarum quas ipsi possidebant apud granchiam suam de Monte Falconis in decimatione prioratus nostri de Orceio pro septem sextariis bladi dimidio videlicet modio hybernagii et uno sextario avene de quibus assignaverunt nobis apud Vivers duo sextaria hybernagii et unum sextarium avene singulis annis percipienda ab heredibus defuncti Raginaldi de Vicinis in terra que fuit Symonis de Chateron et quatuor sextaria hybernagii percipienda annis singulis in modiatione que dictis monachis debetur de terris quas habent apud Gomet Villam ad mensuram et ad terminum quo eis debetur et de eodem blado et dicti monachi significare tenebuntur priori de Orceio diem quo recipient modiationem predictam et prior de Orceio tenebitur mittere pro dictis quatuor sextariis recipiendis et si dictus prior quatuor predicta sextaria requisierit et habere non poterit dicti monachi tenebuntur eidem priori reddere dicta quatuor sextaria de prefata modiatione infra festum dominice Nativitatis Si vero sepe dicti monachi de cetero terras aliquas adquisierint in decimatione nostra de Orceio reddent inde plenam decimam nisi nobiscum aliter composuerint Quod ut ratum sit et stabile presentem paginam sigillis nostris fecimus roborari Actum anno Domini millesimo CC tricesimo secundo