Charter Document - 05020329
Charter Number: | 05020329 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis Guido presbiter ecclesie de Spineto salutem in Domino Noveritis quod constitutus in presencia nostra dominus Petrus Mallart miles recognovit se concessisse monachis Vallium Sarnaii fide corporali prestita ut in perpetuum teneant pacifice et quiete unum arpentum vinee apud Bruerias in Rubeo Monte in feodo suo quod ei obvenit ex hereditate uxoris sue salvo eidem Petro et heredibus ejus jure suo videlicet pressoragio gardia et justicia sua secundum consuetudines Rubei Montis predicti Domina etiam Amelina uxor dicti Petri omnia predicta voluit et concessit et quod contra non veniret fidem dedit in manu nostra corporalem Hiis omnibus interfuerunt frater Petrus Becemie monachus Vallium Sarnaii Guido Mallart miles frater dicti domini Petri Raginaldus draperius de Lusarches Arnulfus Rufus Reliquus de Trianon et multi alii In cujus rei testimonium presentes litteras ad peticionem parcium sigillo nostro sigillavi Actum anno Domini MCCXXX secundo mense julio