Charter Document - 05020326
Charter Number: | 05020326 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis magister Menardus officialis archidiaconi Carnotensis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Johannes de Gehennae et Maria uxor ejus filia defuncti Burgundii militis in nostra presentia constituti fide media promiserunt quod de cetero sine contradictione aliqua singulis annis reddent religiosis viris abbati et conventui Vallium Sarneii dimidium modium medietate bladi medietate avene percipiendum in granchia dictorum J[ohannis] et M[arie] sitam apud Sanctum Scubiculum et debet esse bladum predictum de decima quam dicti J[ohannes] et M[aria] habent apud locum predictum in terra eorumdem Hunc autem dimidium modium bladi prefatus B[urgundius] jam pridem contulerat in puram et perpetuam elemosinam religiosis supradictis Istam quoque elemosinam Johannes de Senvilla miles de cujus feodo dicta decima movet laudavit voluit et concessit et fide media guarandizandam promisit Actum ad petitionem dictorum Johannis et Marie anno Domini MCC tricesimo primo mense martio