Charter Document - 05020325
Charter Number: | 05020325 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Quittance |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Odo de Sarnaio miles notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod cum contentio verteretur inter me ex una parte et viros religiosos abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex altera super gainis pratorum eorumdem monachorum que sita sunt inter abbatiam et villam Sarnaii tandem pro remedio anime mee et ad preces bonorum virorum quittavi dictis monachis si quid juris habebam in dictis gainis concessi eciam eisdem monachis ut in perpetuum pacifice possideant unum modium bladi quem dedit eis in elemosinam dominus Symon de Sarnaio in feodo meo apud Sarnaium et ipsi quittant michi et heredibus meis duo arpenta prati que dederat eis defuncta Matildis quondam uxor mea inter Sarnaium et villam de Senlices sita Quod ut ratum in perpetuum et stabile perseveret presentes litteras sigilli mei munimine roboravi Actum anno gratie MCCXXXI mense marcio