Charter Document - 05020324
Charter Number: | 05020324 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod constitutus in presentia nostra Petrus de Orli tannator recognovit se dedisse in escambium monachis Vallium Sarnaii tria arpenta terre sita juxta Plesseium in censiva dictorum monachorum pro tribus quarteriis vinee sitis apud Balneolum recognovit etiam se vendidisse eisdem monachis duo arpenta terre in predicta censiva dictorum mouachorum pro tredecim libris parisiensibus Promisit eciam dictus Petrus fide in manu nostra prestita corporali quod predictum escambium et venditionem predictam secundum usus et consuetudines Francie dictis monachis garentizabit Ascelina vero uxor dicti Petri predictum escambium et predictam venditionem voluit et concessit et sponte fidem in manu nostra prestitit corporalem quod unquam per se vel per alium ratione dotalicii vel alio modo in predicto escambio vel venditione aliquid reclamabit In cujus rei testimonium ad peticionem utriusque partis presentes litteras sigilli curie Parisiensis appositione fecimus roborari Actum anno Domini MCCXXX primo mense martio