Charter Document - 05020323

Charter Document - 05020323


Charter Number: 05020323
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1232
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentes litteras inspecturi quod ego Johannes Col de Juste volo et concedo quod monachi Vallium Sarnaii teneant in perpetuum pacifice et quiete quinque quarteria vinee que acquisierunt in feodo meo apud Balneolos in territorio quod dicitur Porta Galant Ita tamen quod pro dictis quinque quarteriis vinearum reddent michi et heredibus meis duodecim denarios censuales medietatem in Annunciatione beate Marie et medietatem in festo beati Remigii et ego Johannes predictus memorata quinque arpenta vinearum dictis monachis contra omnes teneor garentizare fide prestita corporali Quod ut firmum sit presentes litteras sigillo meo roboravi Actum anno Domini M[CC]XXX primo mense februario