Charter Document - 05020315

Charter Document - 05020315


Charter Number: 05020315
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Pledge
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

G[alterius] permissione divina Carnotensis ecclesie minister humilis omnibus presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod Renoldus clericus Odelina et Menendis mulieres de Bercheriisla Mengot in nostra presentia constituti fide prestita pignori obligarunt ecclesie Vallium Sarneii Parisiensis diocesis totalem decimam suam bladi quam percipiebant apud Bercherias supradictas pro duodecim libris carnotensibus de martio in martium ad peticionem partis que primo petierit redimendam Johannes vero de Montirel de cujus feodo predicta movet decima ut dicitur pignus istud coram nobis fide data laudavit pariter et concessit Nos vero impignorationem concedentes eandem presentes litteras sigilli nostri fecimus impressione muniri Actum anno Domini millesimo ducentesimo tricesimo primo mense octobris