Charter Document - 05020314

Charter Document - 05020314


Charter Number: 05020314
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Concession
Date: 1231
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus presentes litteras inspecturis officialis curie Parisiensis salutem in Domino Notum facimus quod Johannes de Villadavreti armiger in presencia nostra constitutus concessit viris religiosis abbati et conventui Vallium Sarneii ut ipsi teneant de cetero in manu mortua et possideant in perpetuum libere et quiete omnes terras quas ipsi tenent in presenti de ipso et suis compartionariis abbate videlicet et conventu sancte Genovefe Parisiensis et priore de Malliaco ut dicitur in territorio Sancti Nonni tam intra clausuram porprisii granchie dictorum monachorum Vallium Serneii quam extra granchiam ita tamen quod debent reddere annuatim apud Sanctum Nunnum duodecim solidos censuales communi servienti dicti Johannis et abbatis et conventus sancte Genovefe et prioris predicti in festo beati Remigii debent etiam dicti abbas et conventus Vallium Serneii annuatim reddere unum sextarium bladi uno boyssello minus dicto Johanni et heredibus suis in granchia sua apud Sanctum Nonnum sicuti antea ut dicitur persolvebant Hec autem omnia voluit et concessit dictus Johannes salvo omni jure capitalium dominorum a quibus dictas terras tenet ut dicitur in feodum De predictis autem omnibus observandis [] In cujus rei testimonium presenti scripto nos ad petitionem ipsius Johannis sigillum curie Parisiensis duximus apponendum Actum anno gratie MCC tricesimo primo mense augusto