Charter Document - 05020307

Charter Document - 05020307


Charter Number: 05020307
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Exchange
Date: 1230
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Noverint universi presentem paginam inspecturi quod nos Amalricus comes Montisfortis de voluntate et assensu Beatricis uxoris nostre concessimus domui Vallium Sarnaii defensum nostrum quod dicitur Le Fay de Planeto et duo arpenta alneti subtus molendinum de Planeto inter prata et rivum ejusdem molendini et de terris dicto defenso contiguis usque ad centum septuaginta arpenta inter totum computatis defenso alneto et terris sicut continetur infra metas Abbas vero et conventus predicte domus de voluntate et assensu abbatis Savignei patris eorum concesserunt nobis et heredibus nostris in excambium dicti defensi et terrarum quosdam redditus denariorum bladi et hospitum quos in terra nostra habebant videlicet in prepositura Rupisfortis decem libras in prepositura Rambolleti viginti solidos apud Montemfortem triginta duos solidos in hospitibus quorum hec sunt nomina Ermengardis de Pruneto de Margaz debet duos solidos et sex denarios Guarinus Guichet quinque solidos Petronilla relicta Ulrici cocatrix quinque solidos Robertus Rebours sex solidos Guinaudus et frater ejus quinque solidos pro hostisia de Stanno Ogerius Furnerius duos solidos Petrus Grante quatuor solidos Renoudus Durant duos solidos et sex denarios item Radulphus Agolant septem solidos apud Sparnonem octo sextaria bladi in molendinis nostris apud Condeium unum modium bladi quem debet Guillermus Pointel et heredes sui apud Galleias decem sextaria bladi de terra ipsorum et tres solidos pro una hostisia que tenet Gebertus Chardon apud Conflant tria sextaria salis apud Taverneium quatuor sextaria castanearum que debet dominus Matheus de Montemorenciaco Sciendum autem quod predicta domus Vallium Sarnaii tenebit in perpetuum et habebit libere pacifice et quiete predictum defensum alnetum et terras memoratas et quociens voluerint nemus vendere poterunt et de eo suam facere voluntatem et capere poterunt omnia forefacta sua infra metas suas et sequi forefactum suum manifestum et presens per terram nostram Retinemus tamen in predictis defenso et terris venationes nostras ita quod nullus possit ibi venari exceptis nobis vel venatoribus nostris et dictis monachis pro infirmis suis ad cuniculum et leporem Retinemus etiam omnes magnas justicias que pertinent ad baronem et quod possimus sequi et capere forefacta nostra in predictis omnibus extra clausuram domus de Planeto et si claudere voluerint dimittent introitus et egressus competentes canibus et venatoribus nostris et si aliquis de fratribus vel servientibus ipsorum ex accidenti inveniret aliquam magnam bestiam in locis predictis ipsi sine emenda illam redderent nobis vel servientibus nostris si non essemus presentes Nos vero et heredes nostri predicta omnia tamquam nostra propria dicte domui im perpetuum garantizare tenemur Que ut rata et firma permaneant presentem paginam sigilli nostri munimine fecimus roborari Actum anno gratie MCC vicesimo nono mense januario