Charter Document - 05020296
Charter Number: | 05020296 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1229 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Ego Fenya domina Nialfe notum facio omnibus presentes litteras inspecturis quod venditionem quam fecerunt monachis Vallium Sarnaii Egidius de Nialfa et Amelina uxor ejus de terra quam habebant de conquestu suo prope granchiam des Esbiseors contiguam muro ipsius granchie volui et concessi ita quod dicti monachi eandem terram possideant liberam et quietam ab omni servicio et exactione nec ego dotis nomine vel alia quacumque occasione in dicta terra aliquid potero reclamare Symon vero primogenitus meus hec omnia voluit et concessit et promisit fide prestita quod quam cito saisitus fuerit de terra sua dabit litteras suas patentes monachis de concessione venditionis predicte et de garantisia a se et heredibus suis contra omnes Servicium vero quod de eadem terra debebatur domino Nialfe Nivardus de Mesnil de cujus feodo movet predicta terra faciet et heredes sui In cujus rei testimonium ad peticionem dicti Nivardi presentes litteras sigillo meo roboravi Actum anno gratie MCC vicesimo nono mense maio