Charter Document - 05020294

Charter Document - 05020294


Charter Number: 05020294
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit omnibus presentes litteras inspecturis quod ego Durandus filius Guillelmi filii Matillis super masuram quam teneo de monachis Vallium Sarnaii apud Gamilleium pro viginti solidis parisiensium censualibus ad festum Omnium Sanctorum annis singulis persolvendis vendidi eisdem monachis super eandem masuram alios viginti solidos parisiensium quos ego vel heredes mei tenemur eis solvere annis singulis in festo sancti Andree apostoli Et si forte ego vel heredes mei ad dictum festum sancti Andree dictis monachis dictos viginti solidos non solveremus eandem justiciam poterunt facere pro ipsis viginti solidis quam facerent pro aliis viginti solidis in festo Omnium Sanctorum persolvendis Hec omnia et Johanna uxor mea voluit et concessit et quod nichil super hoc de cetero dotis nomine vel alio modo reclamaret fidem sponte dedit corporalem Quod ut firmum et stabile in perpetuum perseveret presentes litteras sigilli mei impressione munivi et ad majorem securitatem capitulum beate Marie Vernonensis easdem litteras ad peticionem meam sigillo suo roboravit Actum anno Domini MCCXX octavo mense decembri