Charter Document - 05020293
Charter Number: | 05020293 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Concession |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis J[ohannes] decanus et capitulum ecclesie beate Marie Vernonensis salutem in Domino Notum facimus quod Ivo Serjant et Ausendis uxor ejus in nostra presentia constituti recognoverunt se dedisse in puram et perpetuam elemosinam monachis Vallium Sarnaii domum suam sitam in vico sancti Jacobi inter domum Joberti pelliparii ex una parte et inter domum que fuit Eremburgis La Simeneliere ex altera tali conditione quod ille eorum qui supervixerit totam domum quamdiu vixerit possidebit post decessum vero amborum dicta domus ad predictos monachos libere deveniet excepto quod ipsi monachi tenebuntur dare Aaline nepti prodicte Ausendis quadraginta solidos parisienses si tunc vixerit Insuper prefatus Ivo concessit eisdem monachis in decessu suo omnem partem mobilium suorum quam de jure poterit erogare In cujus rei memoriam et munimen ad petitionem utriusque partis has presentes litteras sigilli proprii et sigilli capituli nostri munimine roboravimus Actum anno Domini MCCXX octavo mense novembri