Charter Document - 05020290

Charter Document - 05020290


Charter Number: 05020290
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Omnibus Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit Thomas decanus totumque capitulum Rothomagense salutem in Domino Noveritis me concessisse et tradidisse in perpetuum Radulpho clerico de Sahiis et Biatrici uxori ejus totum tenementum nostrum ligneum et lapideum quod est super Secanam situm videlicet retro ecclesiam Sancti Martini sicut se proportat longitudine et latitudine cum toto porprisio tenendum et possidendum eisdem Radulfo videlicet et Biatrici et eorum heredibus de nobis in feodum et hereditagium bene et in pace reddendo inde nobis annuatim die Annuntiationis beate Marie quatuor libras et duodecim solidos usualis monete apud Rothomagum ad obitum Heloisie Malasnon Et sciendum quod Johannes de Castello et Matildis de Mala Palude uxor ejus dictum tenementum de nobis tenuerant sed ipso Johanne mortuo ipsa Matildis et Petrus de Maudestor vir ejus pro se et pro suis heredibus ipsum tenementum nobis reddiderunt et abjuraverunt Similiter Robertus de Castello et Ernulfus Belet fratres et heredes dicti Johannis de Castello pro se et pro suis heredibus ipsum tenementum nobis reddiderunt et omnino reliquerunt et quietum in perpetuum clamaverunt Et nos tenemur jam dictis Radulfo videlicet et Biatrici et eorum heredibus ipsum tenementum contra omnes gentes guarantizare per redditum antedictum Et licet eis et eorum heredibus facere omnem voluntatem suam integre de ipso tenemento sicut de suo proprio salvo tamen nostro redditu antedicto et jure dominico Quod ut ratum et stabile sit in perpetuum hanc presentem cartam eis fecimus et eam sigillo nostro affirmavimus et dictus Radulfus clericus de dicto tenemento fecit nobis homagium Actum anno gratie MCCXXVIII mense novembris