Charter Document - 05020285
Charter Number: | 05020285 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
G[alterius] divina miseratione ecclesie Carnotensis minister humilis universis presentes litteras inspecturis salutem in Domino Noverit universitas vestra quod constitutus in nostra presentia Hugo presbiter ecclesie de Trembleto concessit in perpetuum monachis Vallium Sarnaii decimam quam percipiebat in terris ipsorum juxta Aytam in feodo de Cressiaco in arpentis circiter sexdecim Dicti vero monachi concesserunt memorato presbitero de Trembleto et successoribus ejus in perpetuum decimam quam habebant apud Trembletum Quod si de cetero memorati monachi acquisierunt aliquas terras in decimatione ecclesie de Trembleto reddent inde decimam suam ecclesie supradicte presbitero Quam compositionem nos pro utilitate utriusque ecclesie ratam habentes ipsam ad petitionem utriusque partis auctoritate litterarum nostrarum duximus confirmandam Actum anno gratie millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense julio