Charter Document - 05020283
Charter Number: | 05020283 |
---|---|
Cartulary Title: | Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Agreement |
Date: | 1228 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Cartulaires d'Île-de-France |
Charter:
Universis presentes litteras inspecturis Robertus Dei permissione ecclesie beati Petri de Nielpha Veteri humilis minister et ejusdem ecclesie conventus salutem in Domino Noverit universitas vestra quod nos admodiavimus in perpetuum monachis Vallium Sarnaii decimam quam percipiebamus in quibusdam terris ipsorum apud Aytam pro dimidio modio bladi quem percipiebant annis singulis in decima apud Vicum ex dono Agnetis relicte defuncti Thyondi de Monteforti quem dimidium modium bladi nobis assignaverunt et tenentur garantizare bona fide Quod si de cetero monachi Vallium Sarnaii acquisierunt aliquas terras in decimatione nostra reddent nobis decimam nostram nisi aliter nobiscum composuerint Ut autem hec admodiatio firma et stabilis perseveret presentes litteras sigillis nostris fecimus roborari Actum anno Domini millesimo ducentesimo vicesimo octavo mense junii