Charter Document - 05020281

Charter Document - 05020281


Charter Number: 05020281
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1228
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Radulfus de Beveron notum facio universis presens scriptum inspecturis quod cum lis verteretur inter me ex una parte et abbatem et conventum Vallium Sarnaii ex altera super tresdecim solidis et octo denariis parisiensium annui census quos Ernulfus de Beveron pater meus dictis abbati et monachis vendiderat apud Vernonem in quibus exigebam medietatem pro parte matris mee tandem predicta lis in hunc modum quievit videlicet quod ego assensu et voluntate Ase uxoris mee pro salute anime patris mei et matris mee et antecessorum et successorum meorum quitavi et concessi dictis abbati et monachis Vallium Sarnaii quicquid juris habebam vel habere poteram in censu predicto Hanc autem quitationem et concessionem dicta Asa uxor mea voluit et fide prestita corporali concessit ita quod ego vel dicta Asa uxor mea vel heredes nostri aliquid de cetero in predicto censu reclamare non possumus Et ut hec quitatio rata in posterum permaneat et inconcussa ego Radulfus presens scriptum sigillo meo roboravi Actum anno Domini MCCXX octavo mense maii