Charter Document - 05020277

Charter Document - 05020277


Charter Number: 05020277
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Concession
Date: 1227
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Ego Eustachius de Marcho miles notum facio universis presentes litteras inspecturis quod ego volo et concedo quatinus monachi Vallium Sarnaii habeant in perpetuum et possideant totam decimam illam quam eis vendidit Bernardus de Curia Bertini miles sitam apud Hermenon et quia eadem decima de censiva mea est dictis monachis super hoc fideliter et bona fide me garantiam laturum esse promisi In cujus rei memoriam et munimen presens scriptum sigilli mei munimine roboravi Actum anno Domini MCCXX sexto mense marcio