Charter Document - 05020273

Charter Document - 05020273


Charter Number: 05020273
Cartulary Title: Cartulaire de l'Abbaye de Notre-Dame des Vaux de Cernay
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1226
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Cartulaires d'Île-de-France

Charter:

Notum sit universis presentes litteras inspecturis quod ego Symon de Gaseranno miles dedi monachis Vallium Sarnaii in puram et perpetuam elemosinam dimidium modium bladi in granchia mea de Orrevilla annis singulis percipiendum infra festum Omnium Sanctorum Hanc autem elemosinam facio pro remedio anime defuncte Agnetis uxoris mee et animarum omnium parentum et antecessorum meorum Et ut hec donatio firma et stabilis perpetuo perseveret presentem cartam quia sigillum non habebam sigillari feci sigillo domini Manerii de Gaseranno patris mei Anno Verbi incarnati MCC vicesimo sexto